monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 8
Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Caeterum vidua quae in deliciis est (non est meum, sed Apostoli) vivens mortua est. Quid sibi vult hoc quod ait: vivens mortua est? Vivere quidem videtur ignorantibus, et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. 'Anima quae peccaverit, ipsa morietur' . 'Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt' . Quod dicit istiusmodi est: Quidam tam libere et palam peccant, ut postquam eos videris, statim intelligas peccatores. Alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud aliquos in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et appendiciis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum, et animae subiicit imperio; ne quod aliis praecipit, ipse non servet: ET ADOLESCENTULA fervente cibis corpore, de castitate secura est?